Home Prior Books Index
←Prev   1 Corinthians 12 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

12:1  de spiritalibus autem nolo vos ignorare fratres
12:2  scitis quoniam cum gentes essetis ad simulacra muta prout ducebamini euntes
12:3  ideo notum vobis facio quod nemo in Spiritu Dei loquens dicit anathema Iesu et nemo potest dicere Dominus Iesus nisi in Spiritu Sancto
12:4  divisiones vero gratiarum sunt idem autem Spiritus
12:5  et divisiones ministrationum sunt idem autem Dominus
12:6  et divisiones operationum sunt idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus
12:7  unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem
12:8  alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae alii autem sermo scientiae secundum eundem Spiritum
12:9  alteri fides in eodem Spiritu alii gratia sanitatum in uno Spiritu
12:10  alii operatio virtutum alii prophetatio alii discretio spirituum alii genera linguarum alii interpretatio sermonum
12:11  haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus dividens singulis prout vult
12:12  sicut enim corpus unum est et membra habet multa omnia autem membra corporis cum sint multa unum corpus sunt ita et Christus
12:13  etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus sive Iudaei sive gentiles sive servi sive liberi et omnes unum Spiritum potati sumus
12:14  nam et corpus non est unum membrum sed multa
12:15  si dixerit pes quoniam non sum manus non sum de corpore non ideo non est de corpore
12:16  et si dixerit auris quia non sum oculus non sum de corpore non ideo non est de corpore
12:17  si totum corpus oculus ubi auditus si totum auditus ubi odoratus
12:18  nunc autem posuit Deus membra unumquodque eorum in corpore sicut voluit
12:19  quod si essent omnia unum membrum ubi corpus
12:20  nunc autem multa quidem membra unum autem corpus
12:21  non potest dicere oculus manui opera tua non indigeo aut iterum caput pedibus non estis mihi necessarii
12:22  sed multo magis quae videntur membra corporis infirmiora esse necessariora sunt
12:23  et quae putamus ignobiliora membra esse corporis his honorem abundantiorem circumdamus et quae inhonesta sunt nostra abundantiorem honestatem habent
12:24  honesta autem nostra nullius egent sed Deus temperavit corpus ei cui deerat abundantiorem tribuendo honorem
12:25  ut non sit scisma in corpore sed id ipsum pro invicem sollicita sint membra
12:26  et si quid patitur unum membrum conpatiuntur omnia membra sive gloriatur unum membrum congaudent omnia membra
12:27  vos autem estis corpus Christi et membra de membro
12:28  et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos secundo prophetas tertio doctores deinde virtutes exin gratias curationum opitulationes gubernationes genera linguarum
12:29  numquid omnes apostoli numquid omnes prophetae numquid omnes doctores
12:30  numquid omnes virtutes numquid omnes gratiam habent curationum numquid omnes linguis loquuntur numquid omnes interpretantur
12:31  aemulamini autem charismata maiora et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro